- TRIETERICA
- TRIETERICABacchi sacra, quae tertiô quôque annô celebrabantur. Virg. l. 4. Aen. v. 302.———— Audito stimulant Trieterica Bacchi Orgia. ————Statius, Theb. l. 2. v. 661..———— Non haec Trieterica vobisNox patrio de more venit. ————Nic. Lloyd. Nempe duobus annis retroactis, tertiô currente, haec sacra vigebant, hoc enim designat τριετηρὶς, trieteris, seu, exacto trienniô, ut ait ad Papinium, Theb. l. 2. v. 661. Lutatius; sic, ut annum eum pro primo computes, quô iam peracta sunt. Censorinus, de Die Natali, c. 18. Itaque annos civiles sic statuerunt, ut interkalando facerent alternos XII. mensium, alternos XIII. utrumque annum separatim vertentem, iunctos ambos annum magnum vocantes. Idque tempus τριετηρίδα appellabant, quod tertiô quoque anno intercalabatur, quamvis biennii circuitus et revera διετηρὶς esset. Ad quem locum vide Barthium, Animadvers. suis Papinian. Totâ autem nocte debacchabantur, in his orgiis, unde notanter Trieterica nox, dicit Statius, ubi supra, Suidas, continuis perpotationibus ac συνουσίαις ἀφ᾿ ἡμέρας εἰς ἡμέραν, in diem ac noctem, bacchatos esse, ait et c. Sed et Trieteris completum quandoque triennium notat, uti discimus ex Paullino, E. 16. apud Ausonium, qui cum quereretur quartum iam annum esse, quod nullas a Paullino literas accepisset, respondet hic:Defore me patriis tota triteride terris,Atque alium legisse vagis erroribus orbem,Inerepitas, sanctis motâ pietate querelis et c.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.